PHILIPPINAE

PHILIPPINAE
PHILIPPINAE
vulgo les PHILIPPINES, insulae Asiae, a Philippo II. Rege Hispaniae sic dictae, quia eius auspiciis habitatae fuerunt A. C. 1564. Sunt in Oceano Eoo, inter Sinas ad Boream et Moluccas in sulas ad meridiem, quamquam inde longe distantes. Earum praecipua et maxima est Manilla, Manilha, insula longe ceteris maior, et versus Boream. Aliae insulae sunt Mindanoa, Mindanao. Paragoia, Paragoia, seu Calamianes, Mindora, Mindora, Tandaia, Tandaya, seu la Philippine, Cebua, Cebu, seu los Pintados, Parraia, Parraia, Masbata, Masbat, Sabunra, Sabunra, Matania, Matan, Lubana, Luban, Cappula, Capul, Abuia, Abuyo, Bantonia, Banton, Bohalia, Bohol, Viridis, Verde, Nigrorum, dos Negoas, et S. Iohannis, de San Ivan, et aliae minores; suberantque omnes dominio Hispanorum, qui inibi habebant multas arces: Sed a paucis annis Mindanoa in sula ab eis defecit, uti Paragoia et minores ei adiacentes, et aegre Manillam insulam servant cum aliquot aliis in vicin iis. Earum praecipua urbs est Manilla in in sula cognomine, ubi Praefectus Hispanus commoratur. Iam detectae fuerant A. C. 1520. a Ferdinando Magellano Lusitano, qui in in sula Cebua occisus fuit; suntque 1200. ad minus, et paucis tantum milliaribus inter se distant. Impsarum autem urbes praecipuae praeter Man illam sunt Mindanoa, Midanao seu Tabouc, Caceria. Caceres de Camarintha, Nova Segovia, Nueva Segobia seu Cagaion, Villa iesu, Villa Fesu, seu Cebu et aliquot aliae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Name of the Philippines — For description, see Philippines. The Coat of arms of the Philippines showing the official name of the state in Filipino, one of its two official languages. The name of the Philippines (Filipino/Tagalog: Pilipinas …   Wikipedia

  • Thomas Doughty (explorer) — Thomas Doughty (? ndash;July 2 1578) was an English nobleman, soldier, scholar and personal secretary of Christopher Hatton. His association with Francis Drake, on a 1577 voyage to interfere with Spanish treasure fleets, ended in a shipboard… …   Wikipedia

  • Hoya meliflua — Taxobox | name = Hoya meliflua image width = 240px regnum = Plantae divisio = Magnoliophyta classis = Magnoliopsida ordo = Gentianales familia = Apocynaceae genus = Hoya species = H. meliflua binomial = Hoya meliflua binomial authority = (Blanco) …   Wikipedia

  • Janet Russell Perkins — Nacimiento 1853 LaFayette, Indiana Fallecimiento …   Wikipedia Español

  • ASIA Major — una ex tribus orbis partibus veteribus cognitis, reliquas duas simul acceptas magnitudine superans, in ortum maxime extensa, Indicô, Eoô, et Scythicô Oceanô, perfusa; ab Europa ad occidentem Tanai fluv. mari Euxinô, et Aegaeô separata, ab Africa… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FODINAE — sunt ex partibus Continentis, a Natura ipsa formatis, ut e gremio suo metalla, mineralia, aliaqueve in humani generis usum, quottidianâ fetificatione effundant. Auctor Anon. Hist. Orb. Terr. Geogr. c. 7. Cuiusmodi Fodinae omnium metallorum, cum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HISPANIA et HISPANIAE plur — HISPANIA, et HISPANIAE plur num. et apud poetas Hesperia ultima, ac Iberia, Italis Spagna, Germ. Hispanien, Anglis Spain, Gallis Espagne, ipsis Hispanis Espanna, Prov. Europae amplissima, Galliae contigua, ab ca Pyrenaeis montibus separata, et in …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LIPPIA — Comitatus et fluv. Westphaliae, German. Lipstadt. Ubi Synodo a Car. Mag. habitâ, A. C. 780. dati Saxonibus subiugatis Praesules. Sub Elect. Brandeburgico. Floruit Lippiensium Comitum, in Westphalia, Fam. pluribus a Saeculis, idque iam in bello… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LUCIONA — Gall. Lucon, urbec. Pictavii, prope paludes. Episcopal. sub Archiep. Burdigalensi, ei a Ioh. XXIII. attributa, 2. leuc. ab ora Oceani Aquit. sed sine muris; 6. a Maleaca, uti 24. a Pictavis in Occ. a Rupella 6. in Bor. Duchen. Antiqq. Urb. Item… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OFFENBACUM — German. Offnebach, castrum Germaniae, in Wetteravia, sub proprio Comite ex Familia Isenburgica. In hac enim cum praecipua gentis divisio coepisset tum, cum Henricus, Arnoldi Trevirensis frater, duos genuisset filios, CGerlacum et Ludovicum; illi… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”